monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 13 <<<     >>> § 15

§ 14

1 denique adnuntiauit eum Iohannes neque manducans panem neque bibens uinum; qui enim Christum adnuntiat ab omni uitiorum incentiuo praestare se debet.
2 alienum.
3 uicit igitur sanctum Noe uel etiam Loth Abrahae nepotem ebrietas, quorum alter, cum ieiunaret, diluuio superstes fuit, alter incendio.